Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. I. Sacerdotibus maxime ignorantia est uitanda.

Ignorantia mater cunctorum errorum maxime in sacerdotibus
Dei uitanda est, qui docendi offitium in populo
Dei susceperunt. Sacerdotes enim legere sanctas scripturas
admonentur, Paulo apostolo dicente ad Timotheum:
"Adtende lectioni, exhortationi, doctrinae," et:
"semper permane in his." Sciant ergo sacerdotes scripturas
sacras et canones, et omne opus eorum in predicatione
et doctrina consistat, atque edificent cunctos tam
fidei scientia quam operum disciplina.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

141/142
Gehe zu Spalte: