Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XII Magistros et doctores episcopi congruis locis constituant.

Item ex Sinodo Eugenii Papae. [II. c. 34.]
De quibusdam locis ad nos refertur, neque magistros,
neque curam inueniri pro studio litterarum. Idcirco ab
uniuersis episcopis subiectis plebibus, et aliis locis
in quibus necessitas occurrerit, omnino cura et diligentia
habeatur, ut magistri et doctores constituantur, qui
studia litterarum liberaliumque artium dogmata assidue
doceant, quia in his maxime diuina manifestantur atque
declarantur mandata.

< Dokument zurück | | Dokument vor >