Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. X. Gramatica legenda est, ut per eam sacrae scripturae intelligantur.

Item Ieronimus super epistolam ad Titum.
Si quis gramaticam artem nouit uel dialecticam, ut
recte loquendi rationem habeat, et inter falsa et uera diiudicet,
non inprobamus. §. 1. Geometria autem et
aritmetica et musica habent in sua scientia ueritatem, sed
non est scientia illa pietatis. Scientia autem pietatis
est legere scripturas et intelligere prophetas, euangelio
credere, apostolos non ignorare. §. 2. Gramaticorum
autem doctrina potest proficere ad uitam, dum fuerit
in meliores usus assumpta.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

137/138
Gehe zu Spalte: