Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VI. A quinquagesima ieiunandi propositum sumant, quos ecclesiastici gradus dignitas exornat.

Denique sacerdotes et diaconi et reliqui, quos dignitas
ecclesiastici gradus exornat, a quinquagesima propositum
ieiunandi suscipiant, quo et aliquid ad pensum sanctae
institutionis adiiciant, et eorum, qui in laicali ordine consistunt,
obseruantiam sicut loco, ita religione precellant.
§. 1. De ipsa uero die dominica hesitamus, quidnam dicendum
sit, cum omnes laici et seculares illa die plus solito
ceteris diebus accuratius cibos carnium appetant, et nisi noua
quadam auiditate usque ad medias noctes se ingurgitent,
non aliter se huius sacri temporis obseruationem suscipere
putant; quod utique non rationi, sed uoluptati, imo cuidam
mentis cecitati asscribendum est, unde nec a tali consuetudine
auerti possunt; et ideo cum uenia suo ingenio relinquendi
sunt, ne forte peiores existant, si a tali consuetudine
prohibeantur. Ut enim ait Salomon: "Qui multum emungit,
elicit sanguinem." Et post pauca. §. 2. Par autem est, ut
quibus diebus a carne animalium abstinemus, ab omnibus
quoque, quae sementiuam trahunt originem carnis, ieiunemus,
a lacte uidelicet, caseo et ouis. Et post pauca. §. 3. Ceterum
piscium esus ita Christiano relinquitur, ut ei infirmitatis


solatium, non luxuriae pariat incendium. Denique
qui a carne abstinet, nequaquam sumptuosiora marinarum
beluarum conuiuia preparet. §. 4. Vinum quoque
ita bibere permittimur, ut ebrietates omnino fugiamus;
alioquin restat, ut omnia, quae corpori libent, similiter
faciamus.
IV. Pars. Gratianus. Hec etsi legibus constituta sunt,
tamen quia communi usu approbata non sunt, se non obseruantes
transgressionis reos non arguunt; alioquin his non obedientes
proprio priuarentur honore, cum illi, qui sacris nesciunt
obedire canonibus, penitus officio iubeantur carere suscepto;
nisi forte quis dicat, hec non decernendo esse statuta,
sed exhortando conscripta. Decretum uero necessitatem facit,
exhortatio autem liberam uoluntatem excitat.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

7/8
Gehe zu Spalte: