C. XIX. Nuptiarum conuiuiis presbiteri interesse non debent.
Presbiteri, diacones, subdiacones uel deinceps, quibusducendi uxores licentia non est, etiam alienarum
nuptiarum euitent conuiuia, nec his cetibus misceantur,
ubi amatoria cantantur et turpia, aut obsceni motus
corporum choris et saltacionibus efferuntur, ne
auditus et obtutus sacris misteriis deputatus turpium
spectaculorum atque uerborum contagione polluantur.
IX. Pars. Gratian. Vidua uero intelligenda est, si post
solempne fedus nuptiarum morte interueniente a uiro suo diuisa
fuerit. Ceterum si antequam conueniant fatali necessitate ab
alterutro diuisi fuerint, licet ex sponsalibus uxor sit appellata,
non tamen post mortem sponsi, et si in proprio sit ducta,
et cum eo uelata, uidua appellatur, nec ex eius copula a sacris
ordinibus aliquis prohibetur.
Unde Pelagius Papa scribit: