Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XIII. Qui ante baptisma, seu post baptisma uiduam uxorem duxerit, non admittatur ad clerum.

Si quis uiduam (licet laicus) duxerit uxorem, siue
ante baptismum, siue post baptismum, non admittatur
ad clerum, quia eodem uitio uidetur exclusus. In baptismate
enim crimina dimittuntur, non acceptae uxoris consortium
relaxatur. §. 1. Quod si non putatur uxor esse computanda,
que ante baptismum ducta est, ergo nec filii, qui
ante baptismum geniti sunt, pro filiis habeantur.
Gratian. Prohibentur etiam bigami a quolibet ordine clericatus,
iuxta illud Ambrosii [epist. LXXXII.] ad Vercellenses.

< Dokument zurück | | Dokument vor >