Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. X. Bigamus, uel penitens, corpore uitiatus, litteras ignorans, curiae uel conditioni obnoxius, clericus non fiat.

Item Gregorius urbis Romae Presul Scillacino Episcopo.
[lib. II. epist. 25.]
Precipimus, ne umquam illicitas ordinationes facias, nec
bigamum aut qui uirginem sortitus non est uxorem, aut
ignorantem litteras, uel qualibet parte corporis uitiatum,
uel penitentem, uel curiae aut cuilibet conditioni obnoxium,
ad sacros ordines permittas accedere: sed si quos
huiusmodi repereris, non audeas promouere.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

127/128
Gehe zu Spalte: