Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. I. Etiam consanguinearum inmoderatam familiaritatem uitare episcopum oportet.

Quorumdam relatione fidelium nostris auribus intimatum
est, quod Lanfredus episcopus, qui et iuuenis esse
dicitur, uenationi sit deditus, quod uitium plurimos etiam
de clericali catalogo, genere dumtaxat Germanos et Gallos,
irreuerentes implicat. Verum iste (si ita est, ut audiuimus)
merito iuuenis dicitur, qui iuuenilibus desideriis occupatus
nulla grauitate constringitur. Nam (ut B. dicit Ieronimus)
uenatorem numquam legimus sanctum. Nichilominus
autem de hoc episcopo relatum est apostolatui
nostro, quod cum quadam filia sua immoderatam teneat
familiaritatem, et ob id mala fama ei orta sit, pro qua re a
sanctitate tua ceterisque coepiscopis suis ammonitus
atque correptus est, sed nullatenus emendatus; que res in
hoc maxime displicet, et magis ac magis de se deteriorem
reddit opinionem, in quo beatitudini tuae et coepiscoporum
suorum rationibus non obedit, et per inobedientiam
in culpam protoplasti relabitur. §. 1. Oportet ergo fraternitatem
tuam sinodale cum episcopis et suffraganeis tuis
conuocare concilium, et hunc salutaribus eloquiis episcopum
conuenire, atque illi pastorali auctoritate precipere, quatenus
ab omnium bestiarum uel uolucrum uenatione penitus
alienus existat, atque ab inmoderata filiae suae familiaritate
semet omnino coherceat. Quod si parere contempserit,
et tam pro uenationis declinatione quam pro inmoderata
filiae suae conuersatione uitanda uobis ammonentibus
obedire distulerit, a uestro collegio excommunicatus abscedat.


Quod si in hoc adhuc contumax apparuerit, a ministerio
cessare debebit.


[PALEA.
< Dokument zurück | | Dokument vor >