Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. X. Beneficio et offitio careant, qui post diaconatum uxoribus uacant.

Item Urbanus II. in Sinodo apud Melfiam. [cap. 12.]
Eos, qui post diaconatum uxoribus uacare uoluerint,
ab omni sacro ordine remouemus, offitio atque
beneficio ecclesiae carere decreuimus. Quod si ab episcopo
commoniti non se correxerint, principibus indulgemus
licentiam, ut eorum feminas mancipent seruituti. Si uero
episcopi consenserint eorum prauitatibus, ipsi offitii interdictione
mulctentur.

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

119/120