Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VI. Non est audienda missa presbiteri, qui concubinam habet.

Item Alexander II.
Preter hoc autem precipiendo mandamus, ut nullus
missam audiat presbiteri, quem scit concubinam habere indubitanter
uel subintroductam mulierem. Unde etiam
sancta sinodus hec a capite sub excommunicatione statuit,
dicens: §. 1. Quicumque sacerdotum, diaconorum,
subdiaconorum post constitutum beatae memoriae predecessoris


nostri sancti Papae Leonis aut Nicolai de
castitate clericorum, concubinam palam duxerit, uel ductam
non reliquerit, ex parte omnipotentis Dei et auctoritate apostolorum
principum Petri et Pauli precipimus et omnino
contradicimus, ut missam non cantet, nec euangelium
legat nec epistolam ad missam neque in presbiterio
cum his ad diuina offitia, qui prefatae constitucioni
obedientes fuerint, maneat, neque partem ab ecclesia
suscipiat. §. 2. Precipientes etiam statuimus, ut hi predictorum
ordinum, qui eisdem predecessoribus nostris obedientes
castitatem seruauerint, iuxta ecclesias (sicut
oportet religiosos clericos) simul manducent et dormiant,
et quicquid eis ab ecclesia competit, hoc communiter
habeant. Deinde, ut decimae et primitiae seu oblationes
uiuorum et mortuorum ecclesiis Dei fideliter reddantur
a laicis, et ut in dispositione episcoporum sint,
quas qui retinuerint, a sanctae ecclesiae communione
separentur.
III. Pars. Gratian. Verum principia harum auctoritatum
contraire uidentur Ieronimo, Augustino et ceteris, qui Christi
sacramenta neque in bono, neque in malo homine fugienda demonstrant,
sicut subsequens causa simoniacorum plenius
ostendit. Sed Urbanus II. in epistola destinata preposito
S. Vincentii hanc contrarietatem determinat dicens:
§. 1. Ad hoc uero, quod subiungitur in eadem epistola,
id est, utrum sit utendum ordinationibus et reliquis
sacramentis a criminosis exhibitis, ut ab adulteris uel sanctimonialium
uiolatoribus uel huiusmodi? ad hoc, inquam,
respondemus: Si scismate uel heresi ab ecclesia non
separantur, eorumdem ordinationes et reliqua sacramenta
sancta et ueneranda non negamus, sequentes B. Augustinum,
qui super Iohannem de huiusmodi tam copiose quam
ueraciter disserit. Ait enim: "Baptizat seruus bonus, siue
seruus malus: nesciat se ille, qui baptizatur, baptizari,
nisi ab eo, qui dedit sibi baptizandi potestatem." Et
paulo post: "Non horreat columba ministerium malorum,
respiciat Domini potestatem." §. 2. Attamen decessores
nostri Nicolaus et Gregorius a missis sacerdotum,
quos tales reuera esse constiterit, fideles abstinere decreuerunt,
et ut peccandi licentiam ceteris auferrent, et huiusmodi
ad dignae penitentiae lamenta reuocarent. Scribit enim
predecessor noster Gregorius Radulfo et Bertolfo ducibus
inter cetera: "Offitium simoniacorum et in fornicatione
iacentium scienter nullo modo recipiatis, et quantum
potestis tales a sanctis ministeriis, ut oportuerit, prohibeatis,"
etc. §. 4. Porro ad hec, que tibi silogistice in
eadem epistola obiciuntur, et si corpus et sanguis Christi


non sunt, et alia, que prediximus, suae uirtutis effectum non
habent, quid agentibus obsunt? quod si habent, cur
spernuntur, si ab indignis presumuntur? Ad hec, inquam,
respondemus ita: proprias quidem habent uirtutis
dignitates, ut prefatus Augustinus ait super Iohannem contra
Donatistas; sed agentibus uel suscipientibus eadem
sacramenta contra prefatorum Pontificum instituta, (nisi forte
sola morte interueniente, utpote ne sine baptismate uel
communione quilibet humanis rebus excedat), eis, inquam,
in tantum obsunt, ut ueri ydololatrae sint, cum talibus et
ordinationum, et sacramentorum confectio, et aliter quam
premissum est scienter susceptio uehementer a sanctis
canonibus prohibeantur. Ait enim Samuel propheta:
"Quoniam peccatum ariolandi est repugnare, et quasi
scelus ydololatriae nolle adquiescere." Hec de malis catholicis,
qui intra ecclesiam sunt. §. 4. Ceterum scismaticorum
et hereticorum sacramenta, quoniam extra ecclesiam sunt,
iuxta sanctorum Patrum traditiones, scilicet Pelagii, Gregorii,
Cipriani, Augustini, Ieronimi, formam quidem sacramentorum,
non autem uirtutis effectum habere profitemur, nisi
cum ipsi uel eorum sacramentis initiati per manus inpositionem
ad catholicam redierint unitatem. Sciendum uero
est, quod canones apostolorum (quorum auctoritate
orientalis et ex parte utitur Romana ecclesia), et insignis
martir Ciprianus, et LXXX. episcopi cum eodem baptisma
hereticorum lauacrum diaboli appellant. Stephanus uero et
Cornelius martires et Pontifices Romani, et uenerabilis Augustinus
in libro de baptismate, eundem Ciprianum et
prefatos episcopos ob hanc causam uehementer redarguunt,
affirmantes baptisma siue ab heretico siue scismatico
ecclesiastico more celebratum ratum esse; et merito, quia
alia in baptismo, et alia in reliquis sacramentis consideratio
est, quippe cum et ordine prior, et necessarior sit. Subito
enim morituro prius baptismate, quam dominici corporis
communione uel aliis sacramentis consulitur, et dum forte
catholicus non inuenitur, satius est ab heretico baptismi
sacramentum sumere, quam in eternum perire. Et hanc
sententiam prescriptorum Pontificum Cornelii et Stephani et
Augustini, secuti sunt Siricius, Innocentius, Leo,
Anastasius et M. Gregorius et omnis catholica ecclesia.
IV. Pars. §. 5. Prohibentur ergo de manibus talium
sacerdotum sacramenta suscipi, non quin sint uera quantum ad
formam et effectum, sed quia, dum huiusmodi sacerdotes se a
populo contemptos uiderint, rubore uerecundiae facilius ad penitentiam
prouocantur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

117/118
Gehe zu Spalte: