Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. IX. De eodem.

Item ex eodem. [cap. 9.]
Quicumque uirginitatem custodiens aut continentiae
studens, uelut horrescens nuptias, nec propter hoc, quod
bonum et sanctum est, nomen uirginitatis assumit, anathema
sit.
III. Pars. Gratian. Potest et aliter intelligi illud, quod
in canone apostolorum legitur, ut iste sit sensus capituli: "Si
quis docet sacerdotem uxorem suam contempnere," non uxorem
quam in sacerdotio accepit, sed quam, dum esset adhuc laicus uel
in minoribus ordinibus constitutus, sibi copulauit, cum qua continentiam
professus est, cum ad sacros ordines conscenderet
quam nullus debet contempnere, hoc est, ab animo et cura sua
abicere, quin ei necessaria prouideat. Probatur autem hec
interpretatio auctoritate Leonis Papae, qui [epist. XC.
cap. 3.] scribens Rustico Narbonensi Episcopo ait:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

113/114
Gehe zu Spalte: