Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. IV. Sacerdotes et Leuitae suis non misceantur uxoribus.

Item Innocentius I. Victricio Rotomagensi Episcopo.
[epist. II. cap. 9.]
Tenere debet ecclesia omni modo, ut sacerdotes et
Leuitae cum uxoribus suis non misceantur, quia ministerii
cotidiani necessitatibus occupantur. Scriptum est enim:
"Sancti estote, quoniam sanctus sum, Dominus Deus
uester." Nam priscis temporibus anno uicis suae de
templo non discedebant (sicut de Zacharia legimus, nec
domum suam omnino tangebant, quibus utique propter
sobolis successionem usus fuerat relaxatus, quia ex alia
tribu et preterquam ex semine Aaron ad sacerdotium
nullus accedere precipiebatur: quanto magis hi sacerdotes
et Leuitae pudicitiam ex die ordinationis suae obseruare
debent, quibus uel sacerdotium, uel ministerium
sine successione est, nec preterit dies, qua uel a sacrificiis
diuinis, uel a baptismatis offitio uacent?


[ PALEA.
< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

111/112
Gehe zu Spalte: