Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. I. Qui castitatem non promisit, ab uxore sua separari non cogatur.

Ante triennium omnium ecclesiarum subdiaconi Siciliae
prohibiti fuerant, ut more Romanae ecclesiae suis uxoribus
nullatenus misceantur. Quod mihi durum atque incompetens
uidetur, ut, qui usum continentiae non inuenit,
neque castitatem promisit, compellatur a sua uxore
separari, atque per hoc (quod absit) in deterius cadat.
Inde uidetur mihi, ut a presenti die episcopis omnibus
dicatur, ut nullum facere diaconum presumant, nisi qui se
uicturum caste promiserit, quatenus et preterita mala que
proposito mentis appetita non sunt, uiolenter non exigantur
et futura caute caueantur. §. 1. Qui uero post eandem
prohibitionem, que ante triennium facta est, continenter
cum suis coniugibus uixerint, laudandi atque remunerandi
sunt, atque ut in bono suo permaneant exhortandi.
§. 2. Eos autem, qui post prohibitionem factam a suis se
uxoribus continere noluerint, ad sacrum ordinem nolumus
promoueri, quia nullus debet ad altaris ministerium accedere,
nisi cuius castitas ante susceptum ministerium fuerit
approbata.
II. Pars. Gratian. Causa uero huius institucionis mundicia
fuit sacerdotalis ut libere cunctis diebus orationi possent
uacare. Si enim (ut Apostolus ait) ab uxoribus est cessandum,
ut expeditius orationi uacemus, ministris itaque altaris,
quibus cotidiana necessitas orandi incumbit, numquam coniugali
offitio uacare permittitur.
Unde Beda super Lucam [ad cap. I.] ait:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

111/112
Gehe zu Spalte: