Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. II. Unde regula dicatur.

[Isidor. eod. c. 16.]
Regula dicta est eo quod recte ducit, nec aliquando
aliorsum trahit. Alii dixerunt regulam dictam, uel quod
regat, uel normam recte uiuendi prebeat, uel quod distortum
prauumque est corrigat.
II. Pars. Gratian. Porro canonum alii sunt decreta
Pontificum, alii statuta conciliorum. Conciliorum uero alia sunt
uniuersalia, alia prouincialia. Prouincialium alia celebrantur
auctoritate Romani Pontificis, presente uidelicet legato sanctae
Romanae ecclesiae; alia uero auctoritate patriarcharum, uel


primatum, uel metropolitanorum eiusdem prouinciae. Hec
quidem de generalibus regulis intelligenda sunt.
§. 1. Sunt autem quedam priuatae leges, tam ecclesiasticae
quam seculares, que priuilegia appellantur. De quibus
in V. libro Ethimologiarum [cap. 18.] Ysidorus ait:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

3/4
Gehe zu Spalte: