Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XIII. Cuiusdam episcopi ordinatio differtur, quia uxorem habet et filios.

Item Pelagius Cetego Patricio.
VIII. Pars. De Siracusanae urbis antistite optaueramus
in ipso initio gloriae uestrae desideriis obedire, nisi
nos multiplex ratio ipsius non paucis temporibus ordinationem
differre sacerdotii coegisset, ob hoc, quod uel
personae qualitas (sicut et uos nostis melius), uel superstes
uxor aut filii (per quos ecclesiastica solet periclitari
substantia), nostros animos diutius ab eius ordinatione
suspenderet. Et quantum ad cautelam humanam
pertinet, integro anno pene distulimus, opinantes, quod in
melius Siracusanorum prouenire posset electio. Sed quia
in uoluntatis suae proposito inreuocabiliter perstiterunt,
et nullus est alius repertus in ecclesia eadem, nisi longioribus
adhuc temporum differretur spatiis; ne paulo
amplius insanirent (sicut filii uestri uiri magnifici pretoris
testificatione didicimus), inter huiusmodi ambiguitates
illud consultius iudicauimus faciendum, ut congrua prouidentia
causam, propter quam principalis constitutio habentem
filios et uxorem ad episcopatus ordinem promoueri
prohibet, salua dispositione concilii muniremus.
Qua de re summo studio ab eodem Siracusanae urbis episcopo
priusquam a nobis contingeret ordinari, huiusmodi
exegimus cautionem, per quam et suam fateretur,
quantula esset, presentis temporis habita rerum descriptione
substantiam, et nichil umquam per se, aut per filios et
uxorem, siue quamlibet propinquam aut domesticam uel
extraneam forte personam de rebus audeat usurpare
ecclesiae, et uniuersa sui episcopatus quesita tempore
ecclesiae suae dominio sociaret, nichil ultra id, quod
modo descriptum est, suis filiis uel heredibus relicturus.
Gratian. Ecce hac auctoritate electus in episcopatum prohibetur
habere uxorum et filios. Eligi autem ad episcopatum
non debet, nisi aut sacerdos aut diaconus; subdiaconus uero non,
nisi necessitate cogente. Siue ergo presbiter siue diaconus siue


subdiaconus fuerit, apparet, quod in prefatis ordinibus constituti
licite matrimonio possunt uti. §. 1. Quia ergo auctoritate
Gregorii, qui relictam diaconi marito tradidit, puniendus est; item
in Neocesariensi concilio presbiter ducens uxorem, non diaconus,
iubetur deponi; item in Anchiritana sinodo diaconi, qui in ordinatione
sua dicunt, se uelle habere uxores, si postea ad nuptias
uenerint, non prohibentur a ministerio: patet, quod nec diaconi,
nec subdiaconi sunt prohibendi a coniugio. Sed quod de electione
obicitur, uerum quidem est in episcopatum non eligendum, nisi
in sacris ordinibus constitutum; sed ipsum uxorem habere et filios,
non repugnat premissis auctoritatibus de continentia clericorum.
§. 2. In laicali enim habitu, uel in minoribus ordinibus constitutus
potuit habere uxorem et filios: postea ex consensu uxoris
continentiam professus subdiaconatum uel diaconatum uel presbiterii
gradum adeptus fuerat, et tamen uxori et filiis ipsum
necessaria subministrare oportebat. §. 3. Illud autem
Gregorii duobus modis soluitur: uel quia ecclesia illa, cui diaconus
ille militauerat, nondum continentiae uotum susceperat
in diaconibus et reliquis ministris; uel quia (sicut de electo in
episcopum supra scriptum est) ante subdiaconatum memoratus
diaconus eam in uxorem duxerat. §. 4. Illud autem Neocesariensis
et Anchiritanae sinodi uel ex tempore, uel ex loco intelligitur: ex
tempore, quia nondum introducta erat continentia ministrorum
altaris; ex loco quia utraque sinodus orientalis est, et orientalis
ecclesia non suscipit generale uotum castitatis. Hoc tamen diligenti
obseruatione custodit, ut post adeptum sacerdotium, defuncta
priore uxore, cum qua sacerdos factus fuerat, si alteram duxerit,
deponatur.
Item opponitur illud, quod legitur in canone
Apostolorum: [c. 6. al. 5.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

103/104
Gehe zu Spalte: