Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. X. De eo, qui relictam cuiusdam diaconi duxit uxorem.

Item Gregorius. [lib. XI. epist. 59.]
VII. Pars. Quia sunt culpae, in quibus culpa est relaxare
uindictam, querenda est semper ueritas, ut inquiri debeat,
utrum accusatum noxa condempnet, an a pena innocentia
patefacta subducat. Itaque peruenit ad nos, Fantinum
defensorem ultionem exercere in Petrum latorem presentium
uoluisse, pro eo, quod (quantum dicitur) relictam
cuiusdam diaconi, tempore quo conductor fuerit, marito
tradiderit. Sed quoniam iste coniugem diaconi asserit non
fuisse, dicens, nec eam uirginem ad eum uenisse, denique
nec religiosam uestem mutasse, postquam ille in
sacro ordine promotus est, adiciens etiam, priusquam ad
diaconem ueniret et postea, illam praua opinione
uixisse: Ideo fraternitatem tuam his hortamur affatibus, ut
cum Dei, sicut decet, timore causam hanc subtili omnino
inuestigatione perquiras et, si in coniugio diaconi mulierem,
de qua agitur, fuisse constiterit, et suprascriptus
lator memorato defensori et rectori patrimonii ad uindictam
modis omnibus tradatur, et cum competenti emendatione
hi, qui male sociati sunt, disiungantur. Si uero in eius
coniugio non fuerit, memoratum Fantinum ex nostro
mandato commonere te uolumus, ut ei facere nil presumat,
nec falsa illum accusatione in aliquo pregrauet.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

103/104
Gehe zu Spalte: