Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. V. Ad subdiaconatum accessuri continentiam profiteantur.

Item ex Concilio Tolletano II. [c. 1.]
IV. Pars. De his, quos uoluntas parentum a primis
infantiae annis clericatus offitio manciparit, id statuimus
obseruandum, ut mox detonsi, uel ministerio
lectorum contraditi, in domo ecclesiae sub episcopali
presentia a preposito sibi debeant erudiri. At ubi octauum
decimum etatis suae compleuerint annum, coram totius
cleri plebisque conspectu uoluntas eorum de expetendo
coniugio ab episcopo perscrutetur; quibus si gratia castitatis
(Deo inspirante) placuerit, et promissionem castimoniae


suae absque coniugali necessitate se spoponderint
seruaturos, qui tanquam appetitores arctissimae uiae
lenissimo iugo Domini subdantur, ac primum subdiaconi
ministerium, habita probatione professionis suae,
a uicesimo anno suscipiant. Quod si inculpabiliter ac inoffense
uiginti quinque annos peregerint, ad diaconii
offitium (si adimplere posse ab episcopo probantur),
promoueri debent. Cauendum tamen est his, ne quando
suae sponsionis inmemores aut ad terrenas nuptias aut
ad furtiuos concubitus ultro recurrant. Quod si forte
fecerint, ut sacrilegii rei ab ecclesia habeantur extranei.
Quibus autem uoluntas propria interrogationis tempore
desiderium nubendi persuaserit, concessam ab Apostolo
licentiam auferre non possumus, ita ut, cum prouectae
etatis in coniugio positi, renunciaturos se pari consensu
operibus carnis spoponderint, ad sacros ordines aspirent.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

101/102
Gehe zu Spalte: