Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VIII. In sacris ordinibus constituti, non ducant uxores: et si duxerint, separentur.

Item Calixtus Papa. [II.]
Presbiteris diaconibus, subdiaconibus et monachis
concubinas habere, seu matrimonium contrahere penitus
interdicimus; contracta quoque matrimonia ab huiusmodi
personis disiungi, et personas ad penitentiam debere redigi,
iuxta sacrorum canonum diffinitionem iudicamus.
Gratian. Hic distinguendum est, quod uouentium alii sunt
simpliciter uouentes, de quibus Augustinus et Theodorus locuti
sunt, alii sunt, quibus post uotum accedit benedictio consecrationis,
uel propositum religionis, de quibus Ieronimus et Nicolaus
et Calixtus scripserunt.
Unde contra eundem Iouinianum Ieronimus
[lib. I.] scribens, ait:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

99/100
Gehe zu Spalte: