Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. I. Non ordinetur diaconus, nisi castitatem professus fuerit.

Diaconus qui eligitur, si contestatus fuerit pro accipiendo
matrimonio, et se dixerit in castitate permanere
non posse, hic non ordinetur. Quod si in ordinatione
tacuerit et ordinatus fuerit, et postea matrimonium desiderauerit,
alienus sit a ministerio et uacet a clero.
Gratian. Hac auctoritate datur intelligi, quod illi, qui
habent uxores uel accipere uolunt, nec diacones, nec sacerdotes
fieri possunt, nisi continentiam profiteantur. §. 1. Si uero
diaconus a ministerio cessare uoluerit, contracto matrimonio
licite potest uti. Nam etsi in ordinatione sua castitatis uotum
obtulerit, tamen tanta est uis in sacramento coniugii, quod nec ex
uiolatione uoti potest dissolui coniugium ipsum.
Unde Augustinus in libro de bono coniugali ad
Iulianum: [cap. 10.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

97/98
Gehe zu Spalte: