Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VI. A die baptismi sine crimine debet inueniri, qui in episcopum est ordinandus.

Primum itaque sine crimine iubetur esse episcopus,
quod alio uerbo ad Timotheum inreprehensibilem nominatum
puto: non quod eo tantum tempore, quo ordinandus est,
sit sine crimine ullo, et preteritas maculas noua conuersatione
diluerit, sed quod ex eo tempore, quo in Christum
renatus est, nulla peccati conscientia mordeatur. Quomodo
enim potest preses ecclesiae auferre malum de medio
eius, qui in delictum simile corruerit? aut qua libertate
peccantem corripere, cum tacitus ipse sibi respondeat,
eadem se admisisse, que corripit?
Gratian. Ecce, quod ordinandus in episcopum, non




solum tempore suae ordinationis, sed etiam omni tempore post
baptisma a crimine debet esse immunis.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >