Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. IV. Que sunt uenialia peccata, que post hanc uitam purgantur.

Item Gregorius. [Dialog. lib. IV. c. 9.]
Qualis hinc quisque egreditur, talis in iudicio presentatur:
sed tamen de quibusdam culpis esse ante iudicium
purgationis ignis credendus est, pro eo, quod
ueritas dicit: "Quia si quis in spiritum sanctum blasphemiam
dixerit, neque in hoc seculo remittetur ei
neque in futuro." In qua sententia datur intelligi, quasdam
culpas in hoc seculo, quasdam in futuro posse relaxari.
Quod enim de uno negatur, consequens intellectus
patet, quia de quibusdam conceditur. Sed tamen, ut
predixi, hoc de paruis minimisque peccatis fieri posse credendum
est, sicut est assiduus otiosus sermo, immoderatus
risus, uel peccatum curae familiaris, (que uix sine
culpa uel ab ipsis agitur, qui culpam qualiter declinare debeant
sciunt,) que etiam post mortem grauant, si
adhuc in uita positis minime fuerint relaxata.


[PALEA.
< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

93/94
Gehe zu Spalte: