Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. III. Quare Leuita unum tantum humerum orario ambit.

Unum orarium oportet Leuitam gestare in sinistro
humero, propter quod orat, id est predicat; dexteram autem
partem oportet habere liberam, ut expeditus ad ministerium
sacerdotale discurrat.
III. Pars. Gratian. Nunc autem per singulos gradus
ordine recurrentes, qui ex quibus ordinibus, in quem gradum
conscendere possint; qui post lapsum ualeant reparari, uel
non; quibus culpis a proprio gradu mereantur deici; quo
accusante, quibus testificantibus possint conuinci; cuius sententia
sint soluendi uel dampnandi, breuiter consideremus. §. 1.
Ac primum a pontificali gradu incipientes, qualem oporteat eum
esse, qui in episcopum ordinandus est, diligenter inuestigemus,
Apostoli regulam secuti, quam in huiusmodi re Timotheo et Tito
scribit dicens: "Oportet episcopum esse inreprehensibilem":
id est, non obnoxium reprehensioni. Hoc ad Timotheum. Ad
Titum autem: "Oportet episcopum esse sine crimine": quod (ut
Ieronimus scribit ad Oceanum) idem est. §. 2. Nomine autem
criminis quodlibet peccatum intelligitur; unde in eadem epistola
Ieronimus dicit: "Res pene contra naturam est, ut sine peccato
aliquis sit: sed talis eligatur, cuius comparatione ceteri grex
dicantur." In epistola uero ad Titum crimen uocatur criminale
peccatum uel criminalis infamia: unde ibi legitur: "Crimen
est querela, id est peccatum accusatione et dampnatione dignum."
§. 3. Quod autem sine crimine iubetur esse qui in episcopum
eligitur, non ante baptisma, sed post baptismum intelligendum est:
ut a tempore uidelicet baptismatis nullius criminis conscientia
mentem eius remordeat. §. 4. Criminis appellatio alias
late patet, complectens omne peccatum, quod ex deliberatione
procedit. Unde Beda super epistolam epistolam Iacobi: "Peccata,
que ex ignorantia uel infirmitate humana committuntur, dicit et
precipit alterutrum confiteri, quia facile dimittuntur: quecumque
uero fiunt ex deliberatione, non nisi per penitentiam." Hinc etiam
Augustinus ait: "Nullum peccatum est adeo ueniale, quod


non fiat criminale, dum placet." Alias ea demum significat.
que semel commissa ad dampnationem sufficiunt. §. 5. Multa
enim ex deliberatione procedunt, que nisi sepius iterata et in consuetudinem
fuerint deducta, quamuis grauent post mortem, non
tamen eternaliter perdunt: quia etsi quadam ratione crimina
appellentur, tamen mortifera, et capitalia non sunt. Unde
Augustinus in omilia de igne purgatorio, exponens uerba
Apostoli: "Si quis super hoc fundamentum edificauerit, ligna,
fenum stipulam. Multi sunt, qui lectionem istam male
intelligentes falsa securitate decipiuntur, dum credunt, quod si
supra fundamentum Christi crimina capitalia edificant, peccata
ipsa per ignem transitorium possint purgari, et ipsi postea
ad uitam peruenire perpetuam. Intellectus iste, fratres karissimi,
corrigendus est, quia ipsi se seducunt, qui sic sibi blandiuntur.
Illo enim transitorio igne, de quo dicit Apostolus: 'Ipse
saluus erit, sic tamen quasi per ignem', non capitalia, sed
minuta peccata purgantur: de quibus, etsi non omnia, uel aliqua
commemoranda sunt, ne aliquis inaniter excusare conetur, et
dicat nescire se, que sunt minuta peccata, que crimina
capitalia. §. 6. Et quamuis Apostolus plura capitalia commemorauerit,
nos tamen (ne desperationem facere uideamur)
breuiter dicemus, que illa sunt: sacrilegium, homicidium,
adulterium, fornicatio, falsum testimonium, rapina, furtum,
superbia, inuidia, auaritia; et si longo tempore teneatur, iracundia,
et ebrietas, si assidua sit, in eorum numero computatur.
Quicumque enim aliquod de istis peccatis in se dominari
cognouerit, nisi digne emendauerit, et si habuerit spatium,
longo tempore penitentiam non egerit, et largas elemosinas
non, erogauerit, et a peccatis ipsis non abstinuerit, illo
transitorio igne, de quo Apostolus ait, purgari non poterit,
sed eterna illum flamma sine remedio ullo trucidabit. §. 7.
Que autem sint minuta peccata, licet omnibus nota sint, tamen
quia longum est, ut omnia replicentur, opus est, ut ex eis uel
aliqua nominemus. Quotiens aliquis in cibo aut potu plus
accipit, quam necesse est, ad minuta peccata nouerit pertinere;
quotiens plus loquitur, quam oportet, plus tacet,
quam expedit; quotiens pauperem importune petentem
exasperat; quotiens cum sit corpore sanus, aliis ieiunantibus
prandere uoluerit, aut somno deditus tardius ad ecclesiam surgit;
quotiens, excepto filiorum desiderio, uxorem suam cognouerit;
quotiens in carcere positos tardius requisierit, infirmos
tardius uisitauerit; si discordes ad concordiam reuocare neglexerit;
si plus aut proximum, aut uxorem, aut filium, aut seruum
exasperauerit, quam oportet; si amplius fuerit blanditus,
quam oportet; si cuicumque maiori personae aut ex uoluntate,
aut ex necessitate adulari uoluerit; si, pauperibus esurientibus,
nimium deliciosa uel sumptuosa conuiuia preparauerit;
si se aut in ecclesia aut extra ecclesiam fabulis
otiosis (de quibus in die iudicii ratio reddenda est) occupauerit; si
dum incaute iuramus, et cum hoc per aliquam necessitatem
implere non poterimus, utique periuremus, et cum omni


facilitate uel temeritate maledicimus, cum scriptum est:
'Neque maledici regnum Dei possidebunt.'"

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

91/92
Gehe zu Spalte: