Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. I. Quod episcopi et ceterorum sit in ecclesia offitium.

Perlectis sanctitatis tuae litteris gauisus sum, quod optatam
salutem tuam earum relatu cognoui. De his autem,


que in consequentibus insinuare eloquii tui sermo studuit,
gratias ago Deo, quod sollicitudinem offitii pastoralis impendis,
qualiterque ecclesiastica offitia ordinentur, perquiris;
et licet omnia prudentiae tuae sint cognita, tamen
quia affectu fraterno me consulis, ex parte, qua ualeo, expediam,
et de omnibus ecclesiae gradibus quid ad quemque
pertineat eloquar. §. 1. Ad hostiarium namque
pertinent claues ecclesiae, ut aperiat et claudat templum
Dei et omnia, que sunt intus extraque, custodiat; fideles
recipiat, excommunicatos et infideles excipiat. §. 2. Ad
exorcistam pertinet exorcismos memoriter retinere, manusque
super energuminos et catecuminos in exorzizando
imponere. §. 3. Ad acolitum pertinet preparatio luminariorum
in sacrario; ipse cereum portat, ipse suggesta pro
eucharistia calicis preparat. §. 4. Ad psalmistam pertinet
offitium canendi, dicere benedictiones, laudes, sacrificium,
responsoria, et quicquid pertinet ad canendi peritiam.
§. 5. Ad lectorem pertinet lectiones pronunciare, et ea, que
prophetae uaticinauerunt, populis predicare. §. 6. Ad subdiaconum
pertinet calicem et patenam ad altare Christi
deferre et Leuitis tradere, eisque ministrare; urceolum quoque
et aquamanile et manutergium tenere; episcopo et
presbiteris et Leuitis pro lauandis ante altare manibus
aquam prebere. §. 7. Ad diaconum pertinet assistere
sacerdotibus, et ministrare in omnibus, que aguntur in sacramentis
Christi: in baptismo scilicet, in crismate in
patena et calice; oblationes quoque inferre et disponere
in altari; componere etiam mensam Domini atque uestire,
crucem ferre, et predicare euangelium et Apostolum. Nam
sicut lectoribus uetus testamentum, ita diaconibus nouum
predicare preceptum est. Ad ipsum quoque pertinet offitium
precum et recitatio nominum; ipse premonet aures
habere ad Deum, ipse hortatur clamare ipse donat
pacem et ipse annuntiat. §. 8. Ad presbiterum pertinet
sacramentum corporis et sanguinis Domini in altario conficere,
orationes dicere, et benedicere dona Dei. §. 9.
Ad episcopum pertinet basilicarum consecratio, unctio altaris
et confectio crismatis. Ipse predicta offitia distribuit et
ordines ecclesiasticos, ipse sacras uirgines benedicit, et,
dum precessit in singulis unusquisque, iste tamen est
preordinator in cunctis. §. 10. Hi sunt ordines et ministeria
clericorum, que tamen auctoritate pontificali in archidiaconi
cura, et primicerii ac thesaurarii sollicitudine diuiduntur.
§. 11. Archidiaconus enim imperat subdiaconibus et Leuitis;
ad quem pertinent ista ministeria: ordinatio uestiendi altaris
a Leuitis, cura incensi et sacrificii necessaria sollicitudo,
quis Leuitarum Apostolum et euangelium legat, quis


preces dicat, seu responsoria in dominicis diebus aut
solempnitatibus decantet. Sollicitudo quoque parrochiarum
et ordinatio et iurgia ad eius pertinent curam, pro
reparandis diocesanis basilicis ipse suggerit sacerdoti;
ipse inquirit parrochias cum iussione episcopi et ornamenta
uel res basilicarum uel parrochiarum, gesta libertatum
ecclesiasticarum episcopo idem refert, collectam pecuniam
de communione ipse accipit et episcopo defert, et
clericis partes proprias idem distribuit. Ab archidiacono
nuntiantur episcopo excessus diaconorum, ipse denuntiat
sacerdoti in sacrario ieiuniorum dies atque solempnitatum, et
ab ipso publice in ecclesia predicatur; quando uero
archidiaconus absens est, uicem eius diaconus sequens
adinplet. §. 12. Archipresbiter uero se esse sub
archidiacono, eiusque preceptis, sicut episcopi sui, obedire
sciat, et (quod ad eius specialiter ministerium pertinet),
supra omnes presbiteros in ordine positos curam agere, et
assidue in ecclesia stare, et, quando episcopi sui absentia
contigerit, ipse eius uice missarum sollempnia celebret et
collectas dicat, uel cui ipse iniunxerit. §. 13. Ad primicerium
pertinent acoliti, exorcistae, psalmistae atque
lectores; signum quoque dandum pro offitio clericorum, pro
uitae honestate, et offitium cantandi et peragendi sollicite,
lectiones, psalmum, laudes, offertorium responsoria
quis clericorum dicere debeat. Ordo quoque et modus
psallendi in choro pro solempnitate temporum, ordinatio
quoque pro luminaribus deportandis. Si quid etiam necessarium
fuerit pro reparatione basilicarum, que sunt in
urbe, ipse denuntiet sacerdoti; epistolas episcopi pro
diebus ieiuniorum parrochianis per hostiarios ipse dirigat;
clericos, quos delinquere cognoscit, ipse distringat
quos uero emendare non ualet, eorum excessus ad agnitionem
episcopi deferat; basilicarios ipse constituat,
et matriculas ipse disponat. Quando autem primicerius
absens est, ea, que dicta sunt, ipse exquirat, qui ei
aut lege est proximus aut eruditione. §. 14. Ad
thesaurarium pertinent hostiarii basilicarum ordinatio,
incensi preparatio, cura crismatis conficiendi, cura baptisterii
ordinandi, preparatio luminariorum in sacrario et
sacrificiis.
II. Pars. Gratian. Ex hac epistola liquet, quid cuiusque
offitii sit. Est etiam alia distinctio episcoporum, presbiterorum,
diaconorum, quam fecit Clemens in epistola sua ita
dicens:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

89/90
Gehe zu Spalte: