Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. III. Ad ministerium alicuius ecclesiae clerici eiusdem promoueantur.

Item Gelasius Papa Celestino episcopo.
Presbiteri, diacones et uniuersi clerici Stoniensium
ciuitatis petitorio nobis suggessere porrecto, in ecclesia
beati martiris Eleuterii episcopi (que in supradictae ciuitatis
parrochia probatur esse constructa) presbiterum, qui
constitutus fuerat, defecisse, atque in eius locum Iulianum,
diaconem ipsius ecclesiae pro celebritate ipsius loci quamtocius
debere ordinari. Et ideo, frater karrissime, si de
eius uita uel moribus nichil est, quod contra canonum ueniat
constituta, suprascriptum presbiterii honore decorabis,
sciturus, uisitatoris, nomine te, non cardinalis creasse
pontificis. Pariter etiam Felicissimum diaconem in
eius ecclesiae ministerio, si conuersatio eius patitur,
subrogabis, ut locus processionis celeberrimus ad misteriorum
consecrationem nec sacerdote indigeat, nec ministro.
< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

87/88
Gehe zu Spalte: