Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VI. Que sint tribuniciae leges uel consulares.

[Isidor. eod. c. 15.]
II. Pars. Quedam etiam leges dicuntur ab his, qui
condiderunt, ut consulares, tribuniciae, Iuliae, Corneliae.
Nam et sub Octauiano Cesare suffecti consules Papius
et Pompeius legem tulerunt, que a nominibus eorum
appellatur Papia Pompeia, continens patrum premia pro
suscipiendis liberis. Sub eodem quoque imperatore Falcidius
tribunus plebis legem fecit, ne quis plus extraneis
testamento legaret, quam ut quarta pars superesset heredibus,
ex cuius nomine lex Falcidia nominata est.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

3/4
Gehe zu Spalte: