Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. I. Aliorum scripturae Romanorum Pontificum decretis non sunt preponendae.

De libellis et commentariis aliorum non conuenit aliquos
iudicare, et sanctorum conciliorum canones relinquere
uel decretalium regulas, que habentur apud nos
simul cum canonibus. Quibus in omnibus ecclesiasticis
utimur iudiciis, id est apostolorum, Nicenorum,
Anciranorum, Neocesariensium, Gangrensium, Sardicensium,
Cartaginensium, Affricanensium, et cum illis
regulae presulum Romanorum, Siluestri, Siricii, Innocentii,
Zosimi, Celestini, Leonis, Ylarii, Gelasii, Ormisdae,
et Gregorii iunioris. Isti omnino sunt, et per
quos iudicat episcopi, et per quos episcopi simul et clerici
iudicantur. Nam si tale emerserit uel contigerit inusitatum


negotium, quod minime possit per istos finiri tunc
illorum quorum meministis dicta Ieronimi, Augustini,
Ysidori uel ceterorum similiter sanctorum doctorum similium
si reperta fuerint, magnanimiter sunt retinenda ac promulganda,
uel ad apostolicam sedem referatur de talibus.
§. 1. Quam ob causam luculentius et magna uoce pronunciare
non timeo: quia, qui illa, que diximus sanctorum
patrum statuta, que apud nos canones pretitulantur
(siue sit episcopus, siue clericus, siue laicus), non
indifferenter recipere conuincitur, nec catholicam et apostolicam
fidem, nec sancta quatuor euangelia utiliter et
efficaciter ad effectum suum retinere uel credere probatur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

65/66
Gehe zu Spalte: