Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. III. Tolerandum est iugum, quod a sancta sede imponitur, licet importabile uideatur.

Item ex Capitulo Caroli Imperatoris.
In memoriam B. Petri apostoli honoremus sanctam Romanam
et apostolicam sedem, ut, que nobis sacerdotalis
mater est dignitatis, esse debeat ecclesiasticae magistra
rationis. Quare seruanda est cum mansuetudine humilitas,
et licet uix ferendum ab illa sancta sede imponatur


iugum, tamen feramus et pia deuotione toleremus. §. 1.
Si uero (quod non decet) quilibet, siue sit presbiter siue
diaconus aliquam perturbationem machinando et nostro ministerio
insidiando redarguatur falsam ab apostolica sede
detulisse epistolam, uel aliud quod inde non uenerit
salua fide et integra erga Apostolicum humilitate
penes episcopum sit potestas, utrum eum in carcerem, aut
in aliam detrudat custodiam, usquequo per epistolam, aut
per idoneos suae partis legatos apostolicam interpellet
sublimitatem, ut potissimum sua sancta legatione dignetur
decernere, et quod de talibus lex Romana statuat
diffinire, ut et is corrigatur, et ceteris modus imponatur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

59/60
Gehe zu Spalte: