Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. I. Decretales epistolae uim auctoritatis habent.

Si Romanorum Pontificum decreto ceterorum opuscula
tractatorum approbantur uel reprobantur, ita ut, quod uere


sedes apostolica probauit, hodie teneatur acceptum, et quod
illa repulit, hactenus inefficax habeatur: quanto potius,
que ipsa pro catholica fide, pro sanis dogmatibus, pro
uariis et multifariis ecclesiae necessitatibus et fidelium moribus
diuerso tempore scripsit, omni debent honore preferri,
et ab omnibus prorsus in quibuslibet oportunitatibus
discretione uel dispensatione magistra reuerenter assumi?
Quamquam quidam uestrum scripserint, haud illa decretalia
priscorum Pontificum in toto canonum codicis corpore esse
descripta et ideo inter canones esse assumenda, cum
ipsi, ubi suae intentioni hec suffragari conspiciunt, illis
indifferenter utantur, et solum nunc ad imminutionem
sedis apostolicae potestatis, et ad suorum argumentum
priuilegiorum minus accepta esse perhibeant. Item: §. 1.
Si ideo non esse decretales epistolas priscorum Pontificum
Romanorum admittendas dicunt, quia in codice canonum
non habentur adscriptae, ergo nec Gregorii S., nec ullius
alterius, qui ante fuit uel post ipsum est, aliquod institutum
uel scriptum est recipiendum, eo quod in codice
canonum non habeatur adscriptum. Ergo doctrinam
eorum et sanctiones, que ab omni lingua uenerantur, quia
in codice canonum non habentur adscriptae, de codicibus
suis eradant. Ut quid uel membranas occupant, postquam
non habentur acceptae? Sed quare multum immoremur,
cum nec ipsas diuinas scripturas ueteris et noui testamenti
iam recipiemus, si istos dixerimus audiendos?
Etenim neutrum horum in codice canonum ecclesiasticorum
habetur insertum. Sed responsuri sunt isti, qui ad resistendum
potius quam ad obediendum parati sunt, aientes
quod inter canones inueniatur capitulum S. Papae
Innocenti, cuius auctoritate doceatur, a nobis utrumque
testamentum esse recipiendum, quamquam in ipsis paternis
canonibus nullum eorum ex toto contineatur insertum. Quibus
ad hec asserendum est, quoniam si uetus nouumque
testamentum sunt recipienda, non quod codici canonum ex
toto habeantur annexa, sed quod de his recipiendis S. Papae
Innocentii prolata uideatur esse sententia, restat nimirum
quod decretales epistolae Romanorum Pontificum sunt recipiendae,
etiamsi non sint codici canonum compaginatae,
quoniam inter ipsos canones unum B. Leonis capitulum
constat esse permixtum, quo ita omnia decretalia constituta
sedis apostolicae custodiri mandantur, ut si quis in illa commiserit,
nouerit sibi ueniam denegari.
[PALEA.
Ait enim c. 10. suarum decretalium: "Ne quid uero
sit, quod pretermissum a nobis forte credatur, omnia decretalia
constituta, tam beatae recordationis Innocentii, quam
omnium decessorum nostrorum, que de ecclesiasticis ordinibus
et canonum promulgata sunt disciplinis, ita a uestra
dilectione custodiri mandamus, ut si quis in illa commiserit,
ueniam sibi deinceps nouerit denegari." ]


Dicendo uero: "omnia decretalia constituta," nullum
de decretalibus constitutis pretermisit, quod non mandauerit
esse custodiendum. Et rursus asserendo: "omnium
predecessorum nostrorum," nullum Pontificum Romanorum,
qui ante se fuerunt, excepit, cuius ita non preceperit
decretalia constituta ab omnibus custodiri, ut si quis in illa
commiserit ueniam sibi deinceps nouerit denegari. Itaque
nihil interest, utrum sint omnia necne decretalia sedis
apostolicae constituta inter canones conciliorum immixta,
cum omnia in uno corpore compaginari non possint, et illa
eis intersint, que firmitatem his, que desunt, et uigorem
suum assignant, presertim cum sinodalia gesta inter
que ipsi canones statuti sunt, in codice canonum non
habeantur, sed a nobis omni cultu debito uenerentur.
Consonat autem huic beatissimo Leoni Papae sanctus et
facundissimus in decretis suis Papa Gelasius, ita inquiens:
"Decretales epistolas, quas beatissimi Papae diuersis temporibus
ab urbe Roma pro diuersorum Patrum consultatione
dederunt, uenerabiliter suscipiendas decernimus."
In quo notandum est, quod "Decretales," non dixit, "epistolas,
que inter canones habentur," uel tantum: "quas
moderni Pontifices ediderunt;" sed: "quas beatissimi Papae
diuersis temporibus ab urbe Roma dederunt." Dicens
autem: "diuersis temporibus" etiam illa tempora uir
sanctus comprehendit, que crebrescentibus paganorum
persecutionibus ad sedem apostolicam deferri causas episcoporum
difficillime permittebant. His ita diuina fauente
gratia prelibatis ostendimus, nullam differentiam esse inter
illa decreta, que in corpore canonum habentur, sedis
apostolicae presulum, et ea, que pre multitudine uix per
singula uoluminum corpora reperiuntur; cum omnia et
omnium decessorum suorum decretalia constituta atque decretales
epistolas, quas beatissimi Papae diuersis temporibus
ab urbe Roma dederunt, fore uenerabiliter suscipiendas et
custodiendas, eximios presules, Leonem scilicet et Gelasium,
mandasse probauimus.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

57/58
Gehe zu Spalte: