Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XVII. Que in conciliis statuuntur, singuli episcoporum suis ecclesiis notificent.

Decernimus, ut, dum in qualibet prouincia concilium
agitatur, unusquisque episcoporum admonitionibus suis
intra sex mensium spatia omnes abbates, presbiteros,
diaconos atque clericos, seu etiam omnem conuentum ciuitatis
ipsius, ubi preesse dignoscitur, nec non etiam
cunctam diocesis suae plebem aggregare nequaquam
moretur: quatenus coram eis plenissime omnia reseret,
que eodem anno in concilio acta uel diffinita esse noscuntur.
§. 1. Quod si quispiam hec paruipendenda crediderit,
sententia excommunicationis duorum mensium curriculo
persistat usquequaque mulctatus.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

57/58
Gehe zu Spalte: