Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XV. Presbiteri et diaconi, et cuncti, qui se lesos existimant, ad metropolitanam sinodum conueniant.

Item ex Concilio Martini Papae.
Propter ecclesiasticas causas et altercationum solutiones
bene placuit per singulas prouincias bis in anno concilium
fieri, conuocante metropolitano episcopo omnes


prouinciales episcopos, ita ut ad concilium ueniant
omnes presbiteri et diaconi, uel hi, qui se lesos
existimant, ut in concilio causae examinatae ad iustum
iudicium perducantur. Et si qui manifeste episcopi, uel
presbiteri, aut diaconi inuenti fuerint in offensa, secundum
rationem excommunicentur, quamdiu communi consensu
de his placuerit dare sententiam. Nulli autem episcopo
liceat propria apud semetipsum concilia facere, preter eos,
quibus metropoles sunt creditae.


[ PALEA.
< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

57/58
Gehe zu Spalte: