Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XIII. Usque ad proximam sinodum a communione abstineat, qui a metropolitano uocatus absque graui necessitate sinodo adesse contempsit.

Item ex Concilio Agatensi. [cap. 35.]
Si episcopus metropolitanus ad comprouinciales episcopos
epistolas direxerit, in quibus eos aut ad ordinationem
summi pontificis, ut ad sinodum inuitet, postpositis
omnibus (excepta graui infirmitate corporis, ac preceptione
regia) ad constitutum diem adesse non differant.
Quod si defuerint (sicut prisca canonum precipit auctoritas)
usque ad proximam sinodum a caritate fratrum
et ecclesiae communione priuentur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

57/58
Gehe zu Spalte: