Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. IV. Ad morum correctionem et controuersiarum dissolutionem bis in anno episcopale concilium fiat.

Item ex Antioceno Concilio. [cap. 20.]
Propter ecclesiasticas causas et que existunt controuersias
dissoluendas, sufficere uisum est, bis in anno per
singulas prouincias episcoporum concilium fieri: semel
quidem post tertiam ebdomadam pascalis solempnitatis,
ita ut in quarta ebdomada, que consequitur, id est media
pentecoste, concilium compleatur. Admoneant autem
comprouinciales episcopos hi, qui in amplioribus, id est in
metropolitanis ciuitatibus degunt. §. 1. Secundum uero
concilium Idib. octobris habeatur, qui dies apud Grecos
yperberiti mensis decimus inuenitur. In ipsis autem
conciliis et presbiteros et diaconos presentes esse oportet,
et omnes, quoquot se lesos existimant, et sinodicam exspectare
sententiam. Nec liceat aliquibus apud semetipsos
concilia sine metropolitanorum episcoporum conscientia
facere, quibus de omnibus causis constat esse permissum
iudicium.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

53/54
Gehe zu Spalte: