C. II. Bini conuentus per singulos annos ab episcopis celebrentur.
De conciliis autem episcopalibus non aliud indicimus,quam sancti Patres salubriter ordinauerunt: scilicet bini
conuentus per annos singulos habeantur, in quibus de omnibus
querelis, que inter diuersos ecclesiae ordines nasci
solent, iudicetur. Ac si forte inter ipsos, qui presunt,
de maioribus peccatis nascitur (quod absit) causa, que
prouinciali examine nequeat diffiniri, fraternitatem tuam
de totius negotii qualitate metropolitanus curabit instruere,
ut si coram positis partibus nec tuo fuerit res sopita
iudicio, ad nostram cognitionem, quicquid illud est, transferatur.