Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. IV. Item] VI. Sinodus, c. 2.

Placuit huic sanctae sinodo, ut amodo confirmata et rata
sint canonum apostolorum LXXXV. capitula.
Epistola Ysidori in capite canonum.
Ysidorus seruus Christi lectori suo conseruo. §. 1.
Propter eorum auctoritatem ceteris conciliis preponimus
canones, qui dicuntur apostolorum, licet a quibusdam apocrifi
dicantur, quoniam perplures eos recipiunt, et
sancti Patres eorum sententias sinodali auctoritate roborauerunt
et inter canonicas posuerunt constitutiones. Item.
§. 2. Primus ordo, ut predictum est, de celebrando
concilio insertus habetur, et postmodum canonum apostolorum,
ac primorum apostolicorum (id est, a S. Clemente
usque ad S. Siluestrum) decretorum atque diuersorum conciliorum
breuiarium est interpolatum, sequens ordinem
suum.
Gratianus. Item cum Adrianus Papa sextam sinodum
recipiat cum omnibus canonibus suis, cum etiam sancta octo
uniuersalia concilia professione Romani Pontificis sint roborata,
in septima autem sinodo, siue in sexto concilio, apostolorum
canones sint recepti et approbati: patet, quod non sunt inter
apocrifa deputandi.


Scribit Adrianus Papa Tharasio
Patriarchae:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

41/42
Gehe zu Spalte: