Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. I. Non sunt a nobis aliqua committenda delicta, ne alii grauiora committant.

Quod ait Sodomitis Loth: "Sunt mihi duae filiae, que
nondum nouerunt uiros; producam illas ad uos, utimini illis,
sicut placuerit uobis: tantum in uiros istos ne faciatis iniquum:"
quoniam prostituere uolebat filias suas hac compensatione,
ut uiri hospites eius nichil a Sodomitis tale paterentur,
utrum admittenda sit compensatio flagitiorum uel quorumcumque
peccatorum, ut nos faciamus mali aliquid, ne
alius grauius malum faciat; an potius perturbationi Loth
non consilio tribuendum sit, qui hoc dixerit, merito queritur.
Et nimirum periculosissime admittitur hec compensatio.
Si autem perturbationi humanae tribuitur et menti
tanto malo permotae, nullo modo imitanda est.
II. Pars. Gratianus. Consuetudinis autem uel constitutionis
rigor nonnumquam relaxatur.
Unde Leo Papa ait: [ad Rusticum Narbonensem Episc.
epist. XC. ante cap. 1.]
C. II. Que constitutiones ualeant temperari, uel que non.
Sicut quedam sunt, que nulla ratione conuelli possunt,
ita multa sunt, que aut pro necessitate temporum, aut
pro consideratione etatum oporteat temperari; illa semper
conditione seruata, ut in his, que uel dubia fuerint
aut obscura, id nouerimus sequendum, quod nec preceptis
euangelicis contrarium, nec decretis sanctorum Patrum inueniatur
aduersum.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

33/34
Gehe zu Spalte: