Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. II. De eodem.

Item Gregorius in Moralibus parte VI. libro XXXV. c. XIV.
[in c. 40. Iob. I. XXXII. c. 17. 18. 19. et 20.]
Nerui testiculorum Leuiathan perplexi sunt, quia suggestionum
illius argumenta implicatis inuentis alligantur,
ut plerosque ita peccare faciant, quatenus si fortasse fugere
peccatum appetant, hoc sine alio peccati laqueo non


euadant, et culpam faciant dum uitant, atque nequaquam
se ab una ualeant soluere, nisi in alia se consentiant
ligare. Quod melius ostendimus, si qua ex conuersatione
hominum alligationis huius exempla proferamus.
§. 1. Ecce quidam, dum mundi huius amicitias appetit,
cuilibet alteri similem sibi uitam ducenti, quod secreta
illius omni silentio contegat, se iureiurando constringit. Sed
is, cui iuratum est, adulterium perpetrare cognoscitur, ita
ut etiam maritum adulterae occidere conetur. Is autem, qui
iusiurandum prebuit, ad mentem reuertitur et diuersis hinc
inde cogitationibus impugnatur, atque hoc silere formidat,
ne silentio adulterii simul et homicidii particeps fiat, prodere
trepidat, ne reatu se periurii obstringat. Perplexis
ergo neruis testiculorum ligatus est, qui in quamlibet partem
declinet, metuit, ne a transgressionis contagione liber
non sit. §. 2. Alius cuncta, que mundi sunt, deserens, ac
per omnia frangere proprias uoluntates querens, alieno se
subdere regimini appetit, sed eum, qui sibi ad Deum
preesse debeat, minus cauta inquisitione discernit: quia
fortasse is, qui sine iudicio eligitur, cum preesse iam ceperit,
agere que Dei sunt prohibet, que mundi sunt iubet.
Pensans itaque subditus, uel que sit culpa inobedientiae,
uel quod contagium secularis uitae, et obedire trepidat, et
non obedire formidat, ne aut obediens Deum in suis preceptis
deserat, aut rursus non obediens Deum in electo priore
contempnat. §. 3. Alius pensare pondus honoris ecclesiastici
negligens id locum regiminis premiis ascendit. Sed
quia omne, quod hic eminet, plus meroribus afficitur, quam
honoribus gaudet, dum cor tribulatione premitur, ad
memoriam culpa reuocatur, doletque se ad laborem cum
culpa peruenisse, et quam sit iniquum, quod admiserit, ex
ipsa fractus difficultate cognoscit. Reum se igitur cum
impensis premiis agnoscens, uult adeptae sublimitatis
locum deserere, sed timet, ne grauius delictum sit suscepti
gregis custodiam reliquisse; uult suscepti gregis curam
gerere, sed formidat, ne deterior culpa sit, regimina pastoralis
gregis empta possidere. Per honoris ergo ambitum
ligatum culpa hinc inde se conspicit. Esse quippe sine
reatu criminis neutrum uidet, si aut susceptus semel grex
relinquitur, aut rursum sacra actio seculariter empta teneatur.
Undique metuit et suspectus latus omne pertimescit,
ne aut stans in empto regimine non digne, lugeat quod non
etiam deserens emendat, aut certe regimen deserens, dum
aliud flere nititur, rursus aliud de ipsa gregis destitutione
committat.
II. Pars. §. 4. Est tamen, quod ad destruendas Behemot
uersutias subtiliter fiat, ut cum mens inter minora
et maxima peccata constringitur, si omnino nullus
sine peccato aditus patet, minora semper eligantur; quia et
qui murorum undique ambitu, ne fugiat, clauditur, ibi se in
fugam precipitat, ubi breuior murus ingeritur. Hinc
Paulus, cum quosdam in ecclesia incontinentes aspiceret,
concessit minima, ut maiora declinarent, dicens: "Propter


fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat."
Et quia tunc solum coniuges in admixtione sunt sine culpa,
cum non pro explenda libidine, sed pro suscipienda prole
miscentur, ut hoc etiam, quod concesserat sine culpa (quamuis
minima) non esse monstraret, ilico adiunxit: "Hoc
autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium."
Non enim est sine uitio, quod ignoscitur, non precipitur.
Peccatum profecto uidit, quod posse indulgeri
preuidit. Sed cum in dubiis constringimur, utiliter minimis
subdimur, ne in magnis sine uenia peccemus. §. 5. Itaque
plerumque neruorum Behemot istius perplexitas
soluitur, dum ad uirtutes maximas per commissa minora
transitur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

31/32
Gehe zu Spalte: