Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VII. Quid sit ius naturale.

[Isidor. eod. c. 4.]
Ius naturale est commune omnium nationum, eo quod
ubique instinctu naturae, non constitutione aliqua habetur,
ut uiri et feminae coniunctio, liberorum successio et
educatio, communis omnium possessio et omnium una libertas,
acquisitio eorum, quae celo, terra marique capiuntur;
item depositae rei uel commendatae pecuniae restitutio,
uiolentiae per uim repulsio. §. 1. Nam hoc, aut si quid
huic simile est, numquam iniustum, sed naturale equumque
habetur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1/2
Gehe zu Spalte: