DISTINCTIO LXXXI.
GRATIANUS.I. Pars. Hec de ordinandis et ordinatoribus atque de singulorum
graduum distinctionibus et offitiis dixisse nos sufficiat.
Verum quia aliquantulum diffusius in his immorati sumus, precedentibus
coherentia quedam sub epilogo ad memoriam subiciamus.
Debet autem ordinandus in episcopum, (ut Apostolus scribit
esse "sine crimine," id est sine peccato mortifero, quod non
solum de episcopo, sed etiam de quolibet electo ad aliquam preposituram
ecclesiae oportet intelligi.
Unde Augustinus scribit supra Iohannem: