Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

Gehe zu Spalte: 

DISTINCTIO XLIX.

GRATIANUS.
Ecce a quibus uiciis debeant esse immunes qui in episcopum
sunt ordinandi. Qui enim intercessores pro populo ad Deum
parantur necesse est ut eius gratiam bene uiuendo mereantur. Ut
enim ait Gregorius in Pastorali. §. 1. "Sollicite formidandum
est, ne, qui placare posse iram Dei creditur, hanc ipse
ex proprio reatu mereatur. Cuncti enim liquido nouimus quia
is, qui displicet, cum ad intercedendum mittitur, irati animus ad
deteriora prouocatur. Qui ergo desideriis terrenis astringitur,
caueat, ne districti iram iudicis grauius accendens, dum loco delectatur
gloriae, fiat subditis auctor ruinae. Sollerter ergo se
quisque metiatur, nec locum regiminis assumere audeat, si adhuc
in se uicium dampnabiliter regnat; nec is, quem crimen deprauat
proprium, intercessor fieri appetat pro culpis aliorum."
Gehe zu Spalte: