Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

Gehe zu Spalte: 

DISTINCTIO XLII.

GRATIANUS.
I. Pars. Hospitalem uero sacerdotem esse oportet, ne sit
in numero eorum, quibus in iudicio dicetur: "Hospes eram
non suscepistis me." Qui enim Apostolum secutus alios ad hospitalitatem
debet inuitare, quomodo hospitalitatis exhortator poterit
esse, qui domum propriam hospitibus claudit? Si enim sacerdos
primum a se ipso et a domestica sua ecclesia debet exigere quod
postea populis imperet; si primum, imitando Christum, ipse debet
facere que postea populum doceat: necesse est, ut pauperes
hospitio recipiat, quo ad hospitalitatem facilius suo exemplo subditos
attrahat. §. 1. Ordinandus itaque sacerdos ad memoriam
reuocet, quomodo Abraham et Loth per hospitalitatis opera Deo
placere, et angelos hospitio recipere meruerunt; quomodo
angeli, Sodomis hospitalem domum ingressi, Loth cum familia sua
liberauerint; quomodo clausas domos cum hospitibus ignis ingressus
perdiderit; quomodo etiam secundum Ieronimum aliena
rapere conuincitur, qui ultra necessaria sibi retinere probatur;
ac sic per opera pietatis instituat ut etiam presentis uita
subsidia, et eternae claritatis premia a Domino percipiat:
utrumque enim pietati promittitur. §. 2. Unde Apostolus scribens
ad Timotheum ait: "Exerce te ipsum ad pietatem. Nam
corporalis quidem exercitatio ad modicum utilis est; pietas autem
utilis est ad omnia, habens promissionem uitae, que nunc est, et
futurae." Ab hac quisquis alienus fuerit, in sacerdotem ordinari
non poterit §. 3. Si enim uidua in ecclesia recipi prohibetur,
que pauperes non recipit in hospitio, que pedes sanctorum
non lauit, que omne opus bonum non est executa: multo magis
sunt prohibendi a sacerdotio, qui ab opere pietatis probantur
alieni. §. 4. Unde quidam hospitalitatis opera despicientes
in Gangrensi Concilio excommunicantur. Sic enim in eo
statutum est: [c. 11.]
Gehe zu Spalte: