DISTINCTIO XXX.
GRATIANUS.I. Pars. Illud autem, quod in canone apostolorum, et in
Gangrensi concilio, et in VI. sinodo legitur, ex causa consideratur
et ex tempore. Causa fuit heresis Manicheorum, que
coniugium detestabatur, sicut etiam quorumdam superstitio
multa in Catholicorum detestacione introduxisse inuenitur, contra
quos in Gangrensi Concilio statutum legitur: