DISTINCTIO XX.
GRATIANUS.I. Pars. Decretales itaque epistolae canonibus conciliorum
pari iure exequantur. Nunc autem queritur de expositoribus
sacrae scripturae, an exequentur, an subiciantur eis? Quo enim
quisque magis ratione nititur, eo maioris auctoritatis eius uerba
esse uidentur. Plurimi autem tractatorum, sicut pleniori gratia
Spiritus sancti, ita ampliori scientia aliis precellentes, rationi
magis adhesisse probantur. Unde nonnullorum Pontificum
constitutis Augustini, Ieronimi atque aliorum tractatorum dicta
eis uidentur esse preferenda.
II. Pars. §. 1. Sed aliud est causis terminum imponere
aliud scripturas sacras diligenter exponere. Negotiis diffiniendis
non solum est necessaria scientia, sed etiam potestas. Unde
Christus dicturus Petro: "Quodcumque ligaueris super terram,
erit ligatum et in celis, etc." prius dedit sibi claues regni celorum:
in altera dans ei scientiam discernendi inter lepram et
lepram, in altera dans sibi potestatem eiciendi aliquos ab ecclesia,
uel recipiendi. Cum ergo quelibet negotia finem accipiant
uel in absolutione innocentium, uel in condempnatione delinquentium,
absolutio uero uel condempnatio non scientiam tantum, sed
etiam potestatem presidentium desiderant: aparet, quod diuinarum
scripturarum tractatores, etsi scientia Pontificibus premineant,
tamen, quia dignitatis eorum apicem non sunt adepti, in
sacrarum scripturarum expositionibus eis preponuntur, in
causis uero diffiniendis secundum post eos locum merentur.
Unde Leo IV. scribit Brittanniae Episcopis: