DISTINCTIO XVIII.
GRATIANUS.I. Pars. Episcoporum igitur concilia, ut ex premissis
apparet, sunt inualida ad diffiniendum et constituendum, non
autem ad corrigendum. Sunt enim necessaria episcoporum concilia
ad exortationem et correctionem, que etsi non habent uim
constituendi, habent tamen auctoritatem imponendi et indicendi,
quod alias statutum est et generaliter seu specialiter obseruari
preceptum.
[PALEA.