Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

DISTINCTIO VIII.

GRATIANUS.
I. Pars. Differt etiam ius naturae a consuetudine et
constitutione. Nam iure naturae sunt omnia communia omnibus,
quod non solum inter eos seruatum creditur, de quibus legitur:
"Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una, etc."
uerum etiam ex precedenti tempore a philosophis traditum
inuenitur. Unde apud Platonem illa ciuitas iustissime ordinata
traditur, in quia quisque proprios nescit affectus. Iure uero consuetudinis
uel constitutionis hoc meum est, illud uero alterius.
Unde Augustinus ait supra Iohannem: [tract. VI. ad c. 1.
§. 25. Ioannis]